라틴어 문장 검색

At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
sed quae mutatis inducitur atque fovetur tot medicaminibus coctaeque siliginis offas accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI241)
siccus petasunculus et vas pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII54)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:2)
quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:4)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra, Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXIV Bulbi1)
offam hinc est diminutio 'ofella';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4201)
nam ideo 'suus', quia altum dor- miunt pro natura mellis, ut ipse alibi "melle soporatam et medi- catis frugibus offam". sed melius 'suus somnus' pro exiguitate cor- pusculi sui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1902)
necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore, cum pascitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 42:7)
hoc quidem iam tripudium dicitur) - cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 106:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION