라틴어 문장 검색

necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore cum pascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 42:7)
cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 106:15)
nunc vero inclusa in cavea et fame enecta, si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo auspicari solitum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 108:5)
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:10)
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
(페르시우스, 풍자, satire 358)
"aut quantas robusti carminis offas ingens, ut par sit centeno gutture niti?"
(페르시우스, 풍자, satire 53)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, Ipsa tua moveas turgida vela manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1129)
dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, et lateat vitium proximitate boni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 94:2)
transmissa raptim praeda cassos dentium eludit ictus incruentam transvolans inpune linguam, ne retentam mordicus offam molares dissecarent uvidi, os omne transit, et palatum praeterit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium28)
turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae15)
"hi sunt alumni luminis, quos corpus artat debile, ne per salutem viscerum mens insolescat turgida."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.70)
"quid invidorum pectorum strumas retexam turgidas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.84)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
"citius cadaver dentibus carpunt canes, longeque morsus vulturum efficacior ad devorandas carnis offas mortuae, languetis inbelli fame ac fatiscitis, gula est ferina, sed socors edacitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1337)

SEARCH

MENU NAVIGATION