라틴어 문장 검색

in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 10:2)
Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:1)
Sed, ut minus miremur accipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:1)
Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, V1)
Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXII1)
ut e contra Terentius nisi eo ad mercatum venio, pro 'eo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3752)
insvla sicanium ivxta latus aeoliamque erigitvr liparen physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4161)
exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:1)
ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 10:6)
nec enim quicquam ingenuum habere potest officina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:9)
Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:2)
Sic religionibus colendis operam addidit, sumtum removit, idemque mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:3)
sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 1:3)
domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:3)
honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION