라틴어 문장 검색

Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:3)
Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit obversa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 1:3)
Haec erit cohortalis officinae dispositio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 8:1)
Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 3:2)
Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:3)
tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 12:2)
easdemque, eum fuerint movendae, resolutis structurae compagibus, licebit transferre.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 4:3)
nullum sit verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti structura in morem annalium componantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:2)
et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum <officinis>, sed Academiae spatiis consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 6:1)
destinantur validae civitates exercendis armorum officinis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장2)
magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 15:1)
singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:5)
Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 10:1)
in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION