라틴어 문장 검색

Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis qui videretur sponte sumptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장1)
vulgabaturque adfuisse infantiae eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis miraculis adsimilata:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장6)
quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장5)
mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, adsimilatis Lucani litteris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장7)
ceterum nec cohibere parietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsimulare ex magnitudine caelestium arbitrantur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 3:1)
formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 3:1)
nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
certos mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant itineri adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte, quam latissime possint, ignes faciant quam maximos atque hos secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant, ut assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:2)
tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 28:2)
quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et ultima sibimet ominabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 24:2)
linquitur ut totis animantibus adsimulentur, vitali ut possint consentire undique sensu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:12)
quando quidem totis mortalibus adsimulata ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:3)
contemplator enim, cum montibus adsimulata nubila portabunt venti transversa per auras, aut ubi per magnos montis cumulata videbis insuper esse aliis alia atque urguere superna in statione locata sepultis undique ventis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:8)
at in duodecimo Iuturna formam adsimulata Camertae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 11:4)
divini adsimulat capitis hoc ex persona poetae dictum est de Aenea, intuentis futura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6391)

SEARCH

MENU NAVIGATION