라틴어 문장 검색

Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 1:1)
Comes facundus in via pro vehiculo est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:5)
At qui efficientem et materialem causam tantummodo novit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam vehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad nova inventa, in materia aliquatenus simili et praeparata, pervenire potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:5)
Efficiens vero semper ponitur nil aliud esse quam vehiculum sive deferens formae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:16)
Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장28)
Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:13)
Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.
(카이사르, 아프리카 전기 1:10)
Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias.
(카이사르, 아프리카 전기 2:1)
Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt.
(카이사르, 아프리카 전기 2:7)
Eodemque naves onerariae et longae nonnullae casu advenerunt;
(카이사르, 아프리카 전기 7:5)
Interim cum X navibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci.
(카이사르, 아프리카 전기 8:2)
Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.
(카이사르, 아프리카 전기 11:4)
Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum.
(카이사르, 아프리카 전기 21:5)
Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti invento naves onerarias quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:5)
Allienus interim pro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII et XIIII et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem.
(카이사르, 아프리카 전기 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION