라틴어 문장 검색

veruntamen operari videntur super corpora animalium tantum, et vix ultra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:2)
Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus eorum, qualis nimirum censeri debeat vera regnorum et rerumpublicarum magnitudo, et quibus artibus obtineri possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 2:2)
Hoc enim eo rem ducit, ut plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:3)
Foenus ex certissimis lucri generibus est, licet ex pravissimis, utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore vultus alieni, atque in Sabatto operari non cessat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:18)
non enim labor aut vigilantia cupienti praesertim aliquid Cassio deerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:7)
habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:2)
huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장5)
simul laudibus Seianum extulit tamquam labore vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장6)
palam compositus pudor, intus summa apiscendi libido, eiusque causa modo largitio et luxus, saepius in- dustria ac vigilantia, haud minus noxiae quotiens parando regno finguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장8)
nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장14)
obseruauitque sedulo, ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret, utque dira aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 22장 1:3)
Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:10)
quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:12)
Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:4)
Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION