라틴어 문장 검색

Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:9)
Ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo vir insipiens formam speciemque virtutis expressam ferre non potuit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:20)
Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:17)
decoro motus invento ostium sibi apertum putavit, ut operatoris nostri consilium praedicaret:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:7)
Ita operator noster instituit, ut non extenta a stomaco ad imum, sed sinuata sint ac reflexa;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:1)
nec in eo aut operatoris providentia deseritur, aut substantiae humanae fragilitas redarguitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:4)
hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:2)
In nobis septenarium quoddam femineum esse, sed ad virilem conditionem ab erudito viro promoveri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:2)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)
II, 2), et operatori requies ministrata;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:9)
quodve inter agricolam et operatorem terrae discrimen:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 1:2)
sed si verba consideres quae jam vim sensus altioris exprimunt, aliud est operatorem terrae esse, aliud agricolam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:11)
Operator autem quid aliud nisi escam tantummodo corporis sui quaerit, ventris magis usui studens, atque id solum explicare contentus, quod sibi prodesse possit ad victum?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:5)
Quid operatur hujusmodi operator? Audi:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION