라틴어 문장 검색

Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:3)
sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:4)
verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:7)
voluptarias enim possessiones nolet Silius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:4)
scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 1:4)
sed res operosa est et hominis perdiligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:2)
Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat operose;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:2)
ego a te non postulo, ut dolorem eisdem verbis adficias quibus voluptatem Epicurus, homo, ut scis, voluptarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:1)
quodsi cui, ut ait idem, simul animus cum re concidit, a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his voluptariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:1)
Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:3)
voluntates honestae 377 28 voluptarius 288 23 3387 444 17 voluptas v. ἡσονή Ζηλοτνπία (obtrectatio) 369 24 Druck von B. G. Teubner in Leipzig.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.233)
Utraque formosa est, operosae cultibus ambae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 103)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
tempora qui solis operosa colentibus arva, fallitur, et nautis aspicienda putat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:269)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)

SEARCH

MENU NAVIGATION