라틴어 문장 검색

Due res sunt conscientia et fama.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:24)
Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis precipue viderent sociatos?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:25)
non tam nos veritatem dicere promittentes, quam opinionis nostrae sensum quem efflagitant, exponentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:18)
Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:46)
Quo etiam videlicet res quaelibet ita animo tenetur, ut de ipsa non dubitetur, sive per opinionem, sive per experimentum quoque sensuum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:9)
Quandocunque, inquit, supponimus Deum animali, secundum eam opinionem facimus quae coelum stellasque atque hunc mundum totum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:23)
Hoc illi attendant qui de fide amplius minime scribendum autumant, cum mille, ut aiunt, hoc tempore haereses pullulent, quasi ipsi omnium conscientias et fidem cognoverint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 29:2)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
Nos auctore Veritate, et teste conscientia fatemur fidem Chalcedonensis symboli illibatam per omnia custodire, nihilque ejus diffinitioni addere, nihil substrahere audere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:10)
Quam honestum vero sit ac salubre, omnia ad unum optimum tam rectorem quam conditorem spectare, et cuncta potius ratione quam casu seu fieri, seu regi, nullus est cui propriae ratio non suggerat conscientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:16)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)
Nam, etsi eclipses solis vel lunae praeter opinionem nostram saepius accidant, naturaliter tamen haec, non fortuitu fiunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:16)
Quorum opinionem beatus quoque Hieronymus secutus homilia illa de filio prodigo inter caetera sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:19)
Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 1:3)
Quod autem dixisti te oneris evitandi causa velle magis amantem deligere doctum quam tuo labore docendum, satis in hoc tua videtur opinio reprobanda;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION