라틴어 문장 검색

circiter vigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent.
(카이사르, 아프리카 전기 37:3)
Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum.
(카이사르, 아프리카 전기 67:1)
Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsum reddere animadvertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad villam suam cum M.
(카이사르, 아프리카 전기 91:4)
Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:5)
Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:2)
Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 19:8)
Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:7)
Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:7)
Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:1)
Hae litterae vehementer confirmabant mentes oppidanorum.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:4)
Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:8)
Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perveniret, [rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:1)
Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:2)
Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:2)
Quae res magno erat adiumento oppidanis.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION