라틴어 문장 검색

Nihil tam leve videtur quam viros praepotentes de literis suis interpellare, cum tamen, si literae illae in caussis minus honestis et iustis volitent, tantum de existimatione scribentis deperat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:21)
Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:20)
Rursus, in existimatione doctrinae et literarum cuiuspiam, non volitabit fama illius per ora virum neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:21)
quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장4)
Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:7)
denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati.
(카이사르, 내란기, 3권 73:4)
levior volitare per oppida rumor riderique nefas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:211)
quidquid rigat ultima Tethys, extremos ultra volitat gens si qua Britannos, mota mihi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:72)
Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae re-creantur, et ad fetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 5:1)
Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:5)
dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:2)
Arminium super insitam violentiam rapta uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant, volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장2)
et opplebantur terrae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장4)
quinta ab hora diei ad noctem caesi hostes decem milia passuum cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis quas in Romanos ut non dubio eventu portaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장2)
quin et Inguiomerum, tota volitantem acie, fortuna magis quam virtus deserebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION