라틴어 문장 검색

Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:10)
Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, +quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:1)
Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:6)
Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:7)
Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura — namque Ulia in edito monte posita est — et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:5)
cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:8)
His de causis aguntur omnia raptim atque turbate.
(카이사르, 내란기, 1권 5:1)
turres vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves longas Arelate numero XII facere instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 36:8)
Trebonium legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit.
(카이사르, 내란기, 1권 36:11)
Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 1:2)
Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem.
(카이사르, 내란기, 2권 1:6)
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt;
(카이사르, 내란기, 2권 13:1)
Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus?
(카이사르, 내란기, 2권 31:4)
Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum prohibebant, tum quod ad proelium egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui.
(카이사르, 내란기, 2권 35:6)
Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.
(카이사르, 내란기, 3권 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION