라틴어 문장 검색

decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 2:4)
hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:1)
iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:3)
de i/nproviso Chry/sis ubi me aspe/xerit, A/lacris ob via/m mihi veniet co/mplexum exopta/ns meum, Mi/hi se dedet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:6)
Rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque accersis fibra:
(페르시우스, 풍자, satire 241)
Quorum aemulari exoptat negligentiam Potius, quam istorum obscuram diligentiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 013)
Teneone te, Antiphila, maxime animo exoptata meo?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 455)
Illique exopto ut reliquam vitam exigat Cum eo viro me qui sit fortunatior;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 581)
Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi, Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 25)
Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi, nec dulcis natos exoptatumque parentem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:20)
tum demum admissi stagna exoptata revisunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:19)
Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장2)
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장6)
Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION