라틴어 문장 검색

ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione, qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장2)
Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scaena dant operam, in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장3)
et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti, qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장4)
Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장14)
Scaenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장16)
podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장17)
et ab ea regione ad extremam circinationem curvaturae parallelos linea designatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrumque orchestrae proscaenii regioni parallelos linea describitur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra, in cornibus hemicycli centra signantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장2)
in his vero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu miniaceis interpositis, explicandae camerae pure politae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장17)
itaque veteribus parietibus nonnulli crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum divisionibus circa se prominentes habent expressiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장32)
tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae cathetoe dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장21)
Ita tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod λογεῖον appellant, ideo quod eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant actiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION