라틴어 문장 검색

omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus - necdum aderat virtus - non mens, non dextra quiescit, non avida arma vacant, ipsa insanire videtur Sphinx galeae custos, visoque animata cruore emicat effigies et sparsa orichalca renident:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권290)
inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 558:1)
Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3102)
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 172)
di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 318)
fodiatur quoquoversus locus latus ne minus pedes quinque, in eoque conlocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut pelvis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장29)
alboque orichalco apud maiores orichalcum pretiosius metallis omnibus fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 871)
Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:1)
eamque in pelvim aquae immisimus, ita ut deportaret secum aerem qui continebatur in concavo usque ad fundum pelvis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:3)
orichalcum autem fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in Milite Glorioso ego istos mores orichalco contra conparem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 877)

SEARCH

MENU NAVIGATION