라틴어 문장 검색

Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Sertum vero materialiter ex liliis decussatae insertionis connubio fibulatis, sui capitis arriserat ornamentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:7)
quae mechanicis humani artificii usurpata fallaciis, sed vivo fonte naturae scaturientis, totum corpus decoris afflaverat ornamento.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:3)
Tunc Genius post vulgaris vestimenti depositionem sacerdotalis indumenti ornamentis celebrioribus infulatus, sub hac verborum imagine, praetaxatam excommunicationis seriem a penetralibus [0481C] mentis forinsecus evocavit, hoc locutionis praecedente curriculo:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:1)
Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei vivi fieri constituerunt, quibus divina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, vel [0513C] quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:2)
Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:5)
Hoc Templum, quod dicitur Domini, non illud antiquum ac mirabile opus regis Salomonis intelligendum est, cum tota urbs Jerusalem a rege Nabochodonosor, [0549C] deinde a rege Antiocho ante multos annos Dominicae Incarnationis destructa fuerit, templumque Salomonis a fundamento dirutum, ornamentis et vasis sacris spoliatum sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:1)
Nam, "Maximum ornamentum amicitie tollit,qui ex ea tollit verecundiam," ut Tullius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 75:13)
Hic vero nulla praerogativa meritorum est, nulla pietatis, sed solius mortis privilegium:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 7:6)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Ut praerogativam domini intelligas, servi gratiam, de S. Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:2)
virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:3)
mulieribus ornamento est coma, dedecori est viris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:7)
Sed non eadem caeterorum membrorum est praerogativa, quae capitis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION