라틴어 문장 검색

Sed etsi absoluta mihi esset amandi licentia, quiddam tamen adhuc restat quod vobis meum cogit denegari amorem, quia alterius fuistis anticipati obsequiis et in amoris petitione praeventi, et ideo merito vobis in amoris consecutione praefertur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:7)
Quod autem me alterius obsequiis et amoris petitione asseritis praeveniri, non videtur meis posse rationibus obviare, quia omnino confertur vestro arbitrio eum alteri praeferre, quem maiora constituunt merita potiorem, etsi alter a vobis spem largitam suscepisset amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:5)
Non enim in amore ille creditur praeferendus qui prior obsequia praestitisse et amorem postulasse asseritur, sed qui meritis maioribus adiuvatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:6)
Hoc autem dico non quasi mixtum amorem damnare intendens, sed ostendere cupiens quis ex illis alteri sit praeferendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:22)
Est namque alius tam probitate quam genere vobis coaequalis nec in obsequiorum voluntate dissimilis, qui servitiis solummodo petit amorem, lingua tamen illud indicare recusat, qui etiam meritissime vobis in amore praefertur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:3)
Quis enim dubitat partis eminentioris solatii electorem inferiora praeferendum petenti?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 42:2)
Nam coelum terrae, paradisus inferno et hominibus angeli praeferuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:12)
quaeritur ergo quis in isto sit praeferendus amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 6:3)
Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:3)
Quis ergo alteri praefertur amandus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 16:3)
Nam quidam Britanniae miles dum solus causa videndi Arturum silvam regiam peragraret et ad eiusdem [domini] silvae fuisset interiora deductus, iuvencula quaedam mira pulchritudine decorata, ornato residens in equo in capillorum ligatura inopinate sibi occurrit, quam miles festinanti verbo salutat, et ipsa curiali sermone respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:3)
Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:1)
Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:3)
Cernas ergo, Gualteri, et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu antiqui hostis non veretur se vinculis alligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:7)
Immo mulieres sua cuncta mendacia tueri arte laborant et sub ornata falsitate aliarum consuerunt falsum componere crimen.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION