라틴어 문장 검색

Ea uero, quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:12)
Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:4)
Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:10)
CUM autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.2)
Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta diuinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et ueraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, uel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:2)
una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus, praepositis sacrosanctis euangeliis, in loco, qui Saxonico uocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].9)

SEARCH

MENU NAVIGATION