-
quod duplex tricatura diffibulans, superna non deserens, terrae non dedignabatur osculo arridere.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:3)
-
Labia modico tumore surgentia Veneris tyrones invitabant ad oscula.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:13)
-
Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:34)
-
quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:23)
-
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
-
A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:2)
-
sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:14)
-
Igitur, postquam naturae vicinitati eum localis viciniat affinitas, haec illum signans ex nomine, cum salutis libamine, ei osculi libamen apposuit.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:9)
-
Labia proprii retentiva vigoris, nec exhausta suaviis, nec osculis videbantur Veneris sensisse praeludia.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:5)
-
Quam postquam Natura prospexit sibi loci proximitate vicinam, solemni occursu ei obviam veniens, salutis prooemio, osculi praeludio, amplexus connubio, mentalem foris depinxit affectum;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:18)
-
sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:6)
-
Praefatam igitur virginem pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:10)
-
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
-
Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:10)
-
aeterna usia aeternali suae noys osculo generando producens, mihi sororem largita est uterinam.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:5)