라틴어 문장 검색

carmine audito stupet tumidumque nodis corpus aggestis plicat cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est.
(세네카, 메데아 11:6)
iam sexto reditu perexplicato iamque et praemia flagitante vulgo pars contraria nil timens tuam vim securas prior orbitas terebat, tensis cum subito simul lupatis, tensis pectoribus, pede ante fixo, quantum auriga suos solebat ille raptans Oenomaum tremente Pisa, tantum tu rapidos teris iugales, hic compendia flexuosa metae unus dum premit, incitatus a te elatas semel impetu quadrigas iuncto non valuit plicare gyro;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium89)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:3)
promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat supercilia distendit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 7:1)
Geruli caput plicantes anaglyptico metallo epulas superbiores umeris ferant onustis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:18)
M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 294:1)
Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha8)
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장5)
Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION