라틴어 문장 검색

quis dabit historico quantum daret acta legenti?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII46)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 9:2)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:3)
Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr8)
Una est in nostris tua, Fidentine, libellis Pagina, sed certa domini signata figura, Quae tua traducit manifesto carmina furto.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII1)
Indice non opus est nostris nec iudice libris, Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII3)
Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr14)
Lectis vix tibi paginis duabus Spectas eschatocollion, Severe, Et longas trahis oscitationes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI2)
Marsi doctique Pedonis Saepe duplex unum pagina tractat opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXVII4)
At mea luxuria pagina nulla vacat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIX3)
Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus, Pagina dum tangi non bene sicca timet, I puer et caro perfer leve munus amico, Qui meruit nugas primus habere meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, X1)
Tu procedere adhuc et ire quaeris, Nec summa potes in schida teneri, Sic tamquam tibi res peracta non sit, Quae prima quoque pagina peracta est.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIX2)
Matronae puerique virginesque, Vobis pagina nostra dedicatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II1)

SEARCH

MENU NAVIGATION