라틴어 문장 검색

Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:1)
Lotharius ex sede propria exiens, in Italia veniens pacis gratiae videndum germanum suum, ubi cum ipso locutus est finibus Beneventana pago Venosiana;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 128)
Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:3)
Quo audito a supradicto filio domni Caroli regis, obviam eis accessit una cum scara, quae cum eo dimissa fuit, in pago, qui dicitur Dragini, et inierunt bellum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 90:2)
Et celebravit natalem Domini iuxta Skidrioburg in pago Waizzagawi super fluvium Ambra in villa Liuhidi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 90:7)
Insulae Baleares a Mauris et Sarracenis depraedatae sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 128:1)
Signa quoque Maurorum in pugna sublata et domno regi praesentata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 135:2)
Aestate autem in Saxoniam ducto exercitu omnes, qui trans Albiam et in Wihmuodi habitabant, Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam et pagos Transalbianos Abodritis dedit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:3)
Eodemque anno Burchardum comitem stabuli sui cum classe misit in Corsicam, ut eam a Mauris, qui superioribus annis illuc praedatum venire consueverant, defenderet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:1)
Corsica insula iterum a Mauris vastata est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 204:8)
Hoc Mauri vindicare volentes Centumcellas Tusciae civitatem et Niceam provinciae Narbonensis vastaverunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 222:2)
Ibique stativis triduo habitis, cum filii Godofridi, qui contra eos magnis copiis et ducentarum navium classe conparata in insula quadam tribus milibus a continenti separata residebant, cum eis congredi non auderent, vastatis circumquaque vicinis pagis et acceptis popularium obsidibus XL ad imperatorem in Saxoniam reversi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:5)
ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Wormacense ac deinde in Arduenna transigens peracta autumnali venatione ad Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:6)
Et in Saxonia in pago, qui vocatur Firihsazi, viginti tres villae igne caelesti concrematae, et fulgora sereno atque interdiu de caelo cadentia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:2)
iunctique Sarracenis ac Mauris Ceritaniam et Vallensem rapinis atque incendiis cotidie infestabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION