라틴어 문장 검색

Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXII1)
Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXII4)
Rictibus his tauros non eripuere magistri, Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII1)
Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris, Ad quae confugias ora leonis habes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII4)
Ibi inligatas mollibus dammas plagis Mactabis et vernas apros Leporemque forti callidum rumpes equo, Cervos relinques vilico.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX7)
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LI2)
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis, Esse tamen vacuo se leo dente putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LX1)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper, Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII1)
Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)
Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet aut Mycenas, Aut claram Rhodon aut libidinosae Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV2)
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca, Alcidae Nemees terror et Arcas aper Et castigatum Libycae ceroma palaestrae Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx, Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat Ducere non rectas Cacus in antra boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV1)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION