라틴어 문장 검색

squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장426)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ocos dolor pervenit, nocturna vigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, votumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장14)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장34)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)
Tum si utrumlibet intestinum lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장5)
Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장29)
Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 4:1)
periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 9:2)
Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 3:1)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 4:1)
ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:6)
ungues digitique pallidi, frigidus spiritus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 6:2)
in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae li[q]uida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 12:3)
Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:2)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pallidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo spiritu redditur, utique in renibus uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION