라틴어 문장 검색

Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장86)
si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장25)
si color aut rubore aut pallore novo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장27)
atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장7)
longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장8)
praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장36)
ad spinam reducta praecordia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장59)
ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장308)
alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla † alteri maior est, sed plurimae perexiguae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장95)
ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:4)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:1)
si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 1:5)
Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:2)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 4:1)
aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION