라틴어 문장 검색

cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 4:1)
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 16:1)
sed enim contra Phoebeius Idmon, non pallore viris, non ullo horrore comarum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 245:1)
turn vero et pallor et amens cum piceo sudore rigor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 610:1)
Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:3)
pallor utrasque fecerat horrendas adspectu.
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장10)
vertere pallor tum parochi faciem nil sic metuentis ut acrispotores, vel quod maledicunt liberius velfervida quod subtile exsurdant vina palatum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장20)
"Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:84)
Bono tuo crassus sis, me macies delectat et pallor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:11)
"Imitare potius - crebro enim id repetam - sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:36)
Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:8)
sed derat pisci patinae mensura, vocantur ergo in consilium proceres, quos oderat ille, in quorum facie miserae magnaeque sedebat pallor amicitiae, primus clamante Liburno
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV32)
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV38)

SEARCH

MENU NAVIGATION