라틴어 문장 검색

aut 'palantes' quae sunt palantes, epitheton stellarum perpetuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 212)
palantes video intellegimus eum non longe a terra fuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6741)
femina palantes agit'. o numquam dolitvri id est stulti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7324)
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor paene omnia comparationis istius verba ad supra dictum pertinent bellum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5871)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)
diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem, contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum, cornibus infractis domitum mugire Iuvencum, sidus et Hirquinum laceris marcescere villis, labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae, palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo prodit amatores tacitos in fornice mundi, quique alii horrificis pendent in nubibus ignes Luciferum timuere novum:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3206)
ubi Taenara tristia vasto in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille amnis inexpletis volvens incendia ripis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3248)
ostia linquunt, Roma placet, sanctos quae teneat cineres, haud procul extremo culta ad pomeria vallo mersa latebrosis crypta patet foveis:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.43)
tu nos corporei latebrosa pericula operti luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1254)
Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:20)
indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:7)
Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:19)
Medium video discedere caelum palantisque polo stellas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:15)
[Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.] Tandem ductores audita caede suorum conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantisque vident socios hostemque receptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION