라틴어 문장 검색

' talia retexens explicabat pallium manusque tendebat sub ictu et sanguine, venarum ut undam profluam manantium et palpitantis oris exciperet globum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1355)
caecus corusco lumine corruit atque in plateae pulvere palpitat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis20)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:4)
Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:2)
Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit.
(세네카, Hercules Furens 19:20)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
omne servitium feram, non me per altas ire si iubeas nives, pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
(세네카, 파이드라 8:33)
"steterat nam corde gelato Scaevola et apposito dextram damnaverat igni, plus felix peccante manu, cum forte satelles palleret constante reo tormentaque capti is fugeret qui tortor erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 37)
nec satis defuit quin gelarent tamquam ad exsertum praebere cervices iussa mucronem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:5)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis terga super laevos umeros vicina emori effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno, tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권220)
sic fata gelatis vultibus et Baccho iam demigrante quievit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권181)
gelat ora pavor gressusque tremiscunt, quis veniat quantusque, sed horrida signa frementis accipit et caeca metitur murmura cura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권209)

SEARCH

MENU NAVIGATION