라틴어 문장 검색

ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus . . . . Senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritimum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 191:2)
Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 284:4)
per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 517:1)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:1)
Consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:1)
Rhodii autem, cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes cives victores reverti hostes receperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장67)

SEARCH

MENU NAVIGATION