라틴어 문장 검색

Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 470:1)
ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 679:1)
Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 148:2)
filium eius qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 194:2)
filius eius qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat ut id numen ab optimo viro exciperetur consecrareturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha11)
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 144:1)
in portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 540:1)
capta ab ea parte castra erant, cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra vallum erant partim occidit, partim expulit castris et irrumpentibus obstitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 541:1)
ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 41:1)
et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 39:3)
non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus quos conscriptos haberent, diem quo Pisas convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 308:1)
Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 318:1)
praetorio deiecto direptisque, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 21:1)
ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 22:1)
Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION