라틴어 문장 검색

Declinante, inquit, in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:2)
Quidnam id sit, mi Praetextate, tametsi adhuc nescio, dubitare tamen non debeo esse scitu optimum, cum et vobis ad colloquendum causam attulerit et nos eius esse expertis non sinatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 18:2)
Hic, cum omnes quasi vetustatis promptuarium Albini memoriam laudavissent, Praetextatus Avienum videns Furio insursurrantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 1:1)
Et Praetextatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 26:4)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
atque his ita constitutis primum a Praetextato simul deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 17:2)
Postero die ad aedes Vettii matutini omnes inter quos pridie convenerat adfuerunt, quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 1:1)
togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:3)
Cum sacrum mihi, ait, ac reipublicae nomen, Praetextate, tuum inter vocabula diversi habitus refers, ammoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:2)
Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:4)
Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:1)
Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:3)
Casusne, inquit, hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam cui remotis arbitris opus sit cogitaturi ex disposito convenistis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:2)
Tum omnes Praetextatum iuvantes orare blandeque ad commune invitare consortium, Evangelum quidem saepius et maxime, sed nonnumquam et cum eo pariter ingressos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 11:1)
Hic Avienus in Praetextatum expectationem consulentis remittens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION