라틴어 문장 검색

Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:17)
Fractus amore Paris, Veneris decoctus in igne, Militat in Venerem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:10)
Sed tamen assensum Prudencia sola minorem Donat seque parem tanto negat esse labori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:2)
Quo iuris merito uel qua racione uocetur Femina par numerus, impar mas, uirgo Minerua;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:22)
Cur corpus, terram, sensum, lacrimabile, mortem Par numerus signet peioraque fata loquatur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:24)
Et si non equo passu contendere primo Possit equo, non aura tamen fugitiua secundum Preuenit, immo pari cursu contendit eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:3)
Voce pari similique modo cantuque propinquo Mercurii Syrena canit Venerisque camenam Reddit et ex equo sonitu citarizat amico.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:6)
Cum sint diuersi merito meritique resultet Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctis Equa manent risusque pares, ubi dissona merces.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:5)
Nec mirum si leticie par gracia cunctos Expectat, quibus una datur pro munere uita, In quibus ipse Deus est omnibus omnia, donum Et donans, uni dans plurima, pluribus unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:6)
Par pugne meritis et eisdem miles in armis Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:21)
A quo procedens riuus non immemor horum Que fons ille gerit, totum sibi fontis honorem Assumit, fontique pari respondet honore;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:19)
Ex hiis materiam ductam Natura monetat In speciem, uultus humani corporis aptans Materie, cuius miratur turba decorem, Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:9)
Ergo pari strepitu, concordi Marte, furore Equali lites et bella geramus in illum Qui solus, puer et belli male conscius, in nos Armatur cedrosque cupit delere murica".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:17)
Esuries armata capit carecta, ministrat Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION