라틴어 문장 검색

Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:7)
Illic vero aliquot diebus tormenta lapidum et machinas fabricantes, deinde urbem et cives sine modo viriliter et non parce assilientes, usquequaque oppugnabant, donec Sarracenorum et vires et manus ad resistendum fessae nihil ultra ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:6)
Sarraceni autem et Arabes videntes viros formidine defecisse, fugamque arripuisse, non parce equos urgentes fugitivos insequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:1)
Harech et Synar, civitates Gallorum in fortitudine sua reversi sunt, terram invadentes omniaque illic reperta non parce depopulantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:2)
Laude parce, vitupera parcius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 101:3)
Et alibi, Dilige denarium, sed parce dilige formam Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:6)
Semen in te degeneravit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 53:9)
Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:27)
Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:9)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 1:1)
Urget ratio salutis tuendae communis, ut parcissime dicam, non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare,-commilitones mei - ut adulta robustaque virtute confisi, cautiorem viam potius eligamus, ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 9:1)
Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates impendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 1:2)
Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:1)
Medicinae autem - cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria, desiderantur adminicula crebra - ita studia augentur in dies ut (licet opus ipsum redoleat) pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem, Alexandriae si se dixerit eruditum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION