라틴어 문장 검색

fugit retro levis iuventas et decor arida pellente lascivos amores canitie facilemque somnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 112)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
"fugit iuventas et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida, tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 178)
nulli cura fuit externos quaerere diuos, cum tremeret patrio pendula turba sacro, annuaque accenso celebrante Parilia faeno, qualia nunc curto lustra nouantur equo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 110)
urbi festus erat (dixere Parilia patres), hic primus coepit moenibus esse dies, annua pastorum conuiuia, lusus in urbe, cum pagana madent fercula diuitiis, cumque super raros faeni flammantis aceruos traicit immundos ebria turba pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 445)
Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:4)
hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:2)
Romae quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 667:1)
item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 415:1)
pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION