라틴어 문장 검색

parmam id est levia arma, non clipeum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8171)
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt 'reiciunt' retro agunt, vel retrorsum ferunt, ut cedentium terga munita sint, ut ipse bis reiecti armis respectant terga tegentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6191)
'parma' autem est equestre scutum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6194)
pura parma tunc enim primum in bella descenderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7111)
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito - hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de ista auctoritate deiecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:2)
Parmam direptam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 6:9)
in castris Parmae ex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13b2)
praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 2:6)
"quinque palaestritae licet haec plantaria vellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
(페르시우스, 풍자, satire 428)
Cum bene iactati pulsarant arva ligones, Ruperat et duram vomer aduncus humum, Seminaque in latos ierant aequaliter agros, Inrita decepti vota colentis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1021)
ferreus adsiduo consumitur anulus usu, interit adsidua vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:321)
turpis et agricolae, qui vomere semper adunco et gravibus rastris sub Iove versat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:536)
ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 129)
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 73)
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION