라틴어 문장 검색

Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장8)
Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장3)
Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장2)
Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 30장1)
Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 35장1)
Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장2)
Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장3)
Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장1)
Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthicum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni detrahuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장1)
Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 56장1)
seu Parthica ferro luxuries vetuit nasci lanuginis umbram servatoque diu puerili flore coegit arte retardatam Veneri servire iuventam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:209)
Mavortia matris nobilitas spoliis armisque exultat avitis inmensamque trahit Celerini robore lucem, qui quondam Meroën iussus Nilumque tueri, cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari sceptra daret miles rebusque imponere vellet, despexit fremitus et praetulit otia regno;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae43)
ecce procul ternis Hecate variata figuris exoritur, levisque simul procedit Iacchus crinali florens hedera, quem Parthica velat tigris et auratos in nodum colligit ungues:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:7)
Parthica quae tantis variantur cingula gemmis regales vinctura sinus?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:46)
Pharasmanes integros semet a Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris victores aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION