라틴어 문장 검색

Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque consistere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 8:1)
infinitus modus verbi pro participato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 902)
qui vero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit, cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:4)
eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:2)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:3)
Motus proprietas est, quod partes quae datas servant positiones ad tota, participant motus eorundem totorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:1)
Alioquin inclusa omnia, praeter translationem e vicinia ambientium, participabunt etiam ambientium motus veros, et sublata illa translatione non vere quiescent, sed tanquam quiescentia solummodo spectabuntur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:6)
corpus, quod de loco moto movetur, participat etiam loci sui motum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:2)
motus autem relativi pro varijs relationibus ad externa innumeri sunt, & relationum instar, effectibus veris omnino destituuntur, nisi quatenus de vero illo & unico motu participant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:18)
cum caelis delati participant eorum motus, & ut partes revolventium totorum, ab eorum axibus recedere conantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:22)
& participando motum ejus, compages utriusq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:7)
partes Fluidi inclusi, aequaliter participando motum vasis, quiescent inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 65:2)
Fluidi motum vasis participantis partis omnes semper quiescent inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 68:2)
pacto rarius semper evadens e regione intervallorum ac densius e regione pulsuum, participabit eorundem motum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION