라틴어 문장 검색

"Iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithacique carina, si minus Aenean veneror genitore nec umquam esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:2)
sed omnes hi, qui breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 363:4)
si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 236:3)
Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum diffinitio minus aliquid habeat, vel superhabundet in aliquo;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:13)
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:3)
in hac enim satis erat copiae, in illa autem leporis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:6)
In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 247:2)
FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 16:6)
inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt 2 quibus est ipse satis intumus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse, ita parum bello quod
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 463:1)
Sed verisimilius est papam illum Iulium (qui honors sedis Romanae et actorum eius fuit studiosissimus), satis gnarum eundem Henricum ubique pro homine simplice et minus capaci habitum, metuisse ne honor is tali admissione vilesceret, nimirum si discrimen rite servatum non esset inter innocentes et sanctos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:5)
Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 66장4)
Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putavi silendum, sed disposite singulis voluminibus de singulis exponere rebus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말63)
Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque contemnere pulchreve satis eludere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:14)
[S]ic habuisse parum, quod habet, discatis auarum, Cui nichil usque satis fore constat in anteparatis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION