라틴어 문장 검색

Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
Animalia condocefacta, alienorum generum coniugium nec non alii pristini usus atque universaliter probati his in considerationibus includi possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:5)
Oportet contra universaliter et officii constantia agatur, ut contaminationi minuendae ac simul Nationibus progredientibus pauperibusque regionibus subveniatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:2)
et quia sententiam parvitatis meae in hac electione valituram esse iurastis, siquidem non est validius dicere sacramenta quam scribere, in nomine patris et filii et spiritus sancti Simplicius est, quem provinciae nostrae metropolitanum, civitati vestrae summum sacerdotem fieri debere pronuntio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 25:1)
beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi desidero.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:6)
Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter, et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus proprie vocatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION