라틴어 문장 검색

mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 2:1)
Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 3:1)
Neque vero ille minus bonus pater familias habitus est quam civis.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 1:1)
nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:2)
nec quicquam postea pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:2)
gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, quoque paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 5:1)
patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:4)
Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:6)
Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:1)
et ita demum patribus familias mensae apparatus novatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:2)
Pater familiae verus est Quirinalis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXIV3)
Aeneas sane quidam 'sane' pro valde accipiunt, ut Cicero pro Quinctio sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 481)
Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de servo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:2)
497M sed tamen ut bono patri familias colendi, aedificandi, ratiocinandi quidam usus opus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 7:1)
ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, [debemus] patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION