라틴어 문장 검색

tum sponte reclusus laxavit postes adamas, penetrale profundum panditur et sedes aevique arcana patescunt.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:226)
illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:2)
exim ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장3)
bellum scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime peragrantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장5)
et matri Agrippinae miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et accusatores novo et furori proximo amore distinebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장2)
quae facilius proveniebant, quia Parthi Hyrcano bello distinebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장3)
qui appellato principe instantem damnationem frustrati, mox Neronem circa summa scelera distentum quasi minores evasere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장5)
Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 1:1)
Interim Galbam duae sententiae distinebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장3)
Britannicum militem hoste et mari distineri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장3)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
certatim proclamant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus suis quemque bellis distineri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장12)
neque enim poterat patescere acies effuso hoste et impedientibus tento- riis sarcinisque, cum intra vallum pugnaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장3)
nam duos collis in immensum editos claudebant muri per artem obliqui aut introrsus sinuati, ut latera obpugnantium ad ictus patescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장10)
ipsi autem Fulviae, cum litibus distineretur magnisque terroribus vexaretur, tanta diligentia officium suum praestitit, ut nullum illa stiterit vadimonium sine Attico, Atticus sponsor omnium rerum fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION