라틴어 문장 검색

patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:2)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
Describit enim eos, quibus obvius fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 3:1)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt nubila:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:1)
) sagittis, quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, quam responsa deum Troianaque fata retexi, quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae hostibus e mediis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:11)
sic nostra mox obscuritas fraudisque pectus conscium ruptis retectum nubibus regnante pallescet Deo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus3)
nunc etiam quotiens solitis decedere prodest praeteritosque habitus cultu damnare recenti, gaudemus conpertum aliquid tandemque retectum, quod latuit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2113)
interea dum torta vagos ligat infula crines fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, fertur per medias ut publica pompa plateas pilento residens molli, seque ore retecto inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2375)
"posthinc hiulcis ictibus nudate costarum abdita, ut per latebras 1 vulnerum iecur retectum palpitet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.40)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
profert statim martyr retectam, pandit ima et faucium;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1380)
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt insidiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION