라틴어 문장 검색

insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 1:2)
Lentulum Augurem, cui census maximus fuerit, metu et angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne quo nisi ipso herede moreretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 1:3)
Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:6)
Lentulo cons.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:3)
Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 4:2)
denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 1:1)
longa per angustos figamus pulpita vicos, ornentur postes et grandi ianua lauro, ut testudineo tibi, Lentule, conopeo nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI38)
quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII38)
Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, iudice me dignus vera cruce, nec tamen ipsi ignoscas populo;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII74)
igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X114)
Lentulus Marcellinus Libycum, Aegyptium, Pompei iuvenes Hadriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ionicum, Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 9:3)
Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 3:1)
Inde iam consulares quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 10:1)
Lentulus quoque tum cum maxime praetor.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION