라틴어 문장 검색

Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamanos, pedestri itinere praemissis impedimentis et sarcinis, ipse cum expeditiore militum manu, permeato Danubio, delatus Bononiam, Sirmium introiit, et quadriduum ibi moratus, per idem flumen ad Martis castra descendit, febribus intervallatis afflictus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 6:1)
Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 771 49:3)
Quibus cum pari numero - nam XVI erant - de primatibus Danorum in loco deputato occurrissent, iuramentis utrimque factis pax confirmata et regum frater eis redditus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:2)
Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:4)
Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:2)
"Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit."
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:4)
mulier, si primatum habeat super virum suum.
(불가타 성경, 집회서, 25장30)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
quales Latonia virgo et solo Iove nata soror cum forte revisunt aequorei sortem patrui (spumantia cedunt aequora castarum gressus venerata dearum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae65)
iam Gorgonis ora revelat Pallas et intento festinat Delia telo nec patruo cedunt:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:108)
Conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii patruus, vetere apud Romanos auctoritate;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장1)
Suillio Caesonino et Plautio Laterano mors remittitur, huic ob patrui egregium meritum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장8)
nunc patrui nunc flecte minas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 232:1)
Gellius audierat patruum obiurgare solere, si quis delicias diceret aut faceret.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 741)
sed cuivis quamvis potius succumbere par est quam matrem fratres ex patruo parere.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION