라틴어 문장 검색

convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
denique non hinnitus item differre videtur, inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, et cum sic alias concussis artibus hinnit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:17)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
Retia quibus me involutum tenes nimis rara sunt, nimis patula:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 10:2)
Cum procul e summis conspecti collibus hostes Fraude sua cessere parum, dum colle relicto Effusam patulis aciem committeret arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:14)
quam vix e pulvere miles Corripiens, patulum galeae confudit in orbem, Porrexitque duci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:56)
ore redundant, Et patulae nares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:54)
Huius dum patulos adludens temptat hiatus Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX2)
Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris, Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIV1)
Octo vides patulo pendere nomismata rostro Alitis?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI4)
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis videris arva iugis, Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII1)
Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo, Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, V Piper1)
idem Varro de lingua Latina ad Ciceronem in aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50510)
ideo autem hoc asserit poeta, ut laudando Iulum Caesarem laudet, quia ab eo originem ducit, ut Iulius a magno demissum nomen Iulo Romanas invidet arces honestior elocutio est si addamus quam rem invidemus, ut Liber pampineas invidit collibus umbras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2342)

SEARCH

MENU NAVIGATION