라틴어 문장 검색

scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:2)
Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis, de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 3:1)
Si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:1)
ad ea invitabant Gracchumque orabant ut epulari permitteret militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:2)
quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 341:1)
ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 22:1)
Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 430)
paucula etiam sciscitare prius volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 369)
ego faxo dicat me in diebus pauculis crudum virum esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 817)

SEARCH

MENU NAVIGATION