라틴어 문장 검색

ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 673:2)
tribunus ei diem prodixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:2)
itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 646:2)
ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:1)
ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:3)
orationibus in noctem perductis prodicta dies est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 648:1)
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio ne ad causam dicendam adesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 659:2)
si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi causam diemque a collegis prodici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 666:2)
Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 430)
paucula etiam sciscitare prius volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 369)
ego faxo dicat me in diebus pauculis crudum virum esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 817)

SEARCH

MENU NAVIGATION