라틴어 문장 검색

Ceterum verane pauperie an uti videretur, actum in senatu ut sescentiens sestertium a privatis mutuum acciperetur, praepositusque ei curae Pompeius Silvanus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장1)
in obeundis expeditionibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transuexit, nisi ante per se portus et nauigationem et accessum ad insulam explorasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 58장 1:1)
impiger extremos curris mercator ad Indos, per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0124)
Sic, qui pauperiem ueritus potiore metallislibertate caret, dominum uehet improbus atque seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1019)
Aspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi,ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,quam non adstricto percurrat pulpita socco;
(호라티우스의 두번째 편지, 174)
Pauperies inmunda domus procul absit;
(호라티우스의 두번째 편지, 296)
denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,pauperiem metuas minus et finire laboremincipias, parto quod avebas, ne facias quodUmmidius quidam;
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장56)
'quando pauperiem missis ambagibus horres,accipe qua ratione queas ditescere.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장6)
sapiens sibi qui imperiosus,quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,externi nequid valeat per leve morari,in quem manca ruit semper fortuna.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장50)
quod nomen vulgo fortasse temere inpositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare voluisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:3)
Insidiosorum si ludis bella latronum, Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVIII Calculi1)
Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae Parce:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXII Sauroctonos Corinthius1)
nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce hortatum, ut Plautus neque ego ad mensam publicas res clamo, neque leges crepo et Horatius quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepet?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7386)
ingemvitque reperta atqui dixit invisam quaerens quam primum abrumpere lucem, sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sexto quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6921)
Nigidius de terris nam et Ligures, qui Appenninum tenuerunt, latrones, insidiosi, fallaces, mendaces, Cato originum cum de Liguribus loqueretur sed ipsi, unde oriundi sunt, exacta memoria inliterati mendacesque sunt et vera minus meminere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7156)

SEARCH

MENU NAVIGATION