라틴어 문장 검색

at vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:1)
nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:2)
iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:1)
possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:3)
vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:3)
de re pecuniaria cupio contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:3)
deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장1)
Amoris est hoc argumentum, non malignitatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:14)
Hunc obtrectare si volet malignitas, Imitari dum non possit, obtrectet licet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.5)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)
Nihil a discrimine pecuniario mundiali homines didicerunt ac perquam lente ab ambitali detrimento.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:4)
Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:5)
"quid purulenta et livida malignitatum vulnera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.85)

SEARCH

MENU NAVIGATION